Fundar 1939 Resultados para: Deus Azaria
quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 37)
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)
et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; (Actus Apostolorum 15, 8)
Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; (Actus Apostolorum 15, 14)
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)
Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)