Fundar 95 Resultados para: Desertum

  • Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 107, 35)

  • Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 16)

  • Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)

  • Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)

  • Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)

  • qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? (Liber Isaiae 14, 17)

  • Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius. (Liber Isaiae 27, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina