Fundar 1036 Resultados para: Deo
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Dicunt ei: “Caesaris”. Tunc ait illis: “Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 31)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum””. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)