Fundar 1036 Resultados para: Deo
populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)
Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”, (Liber Ieremiae 16, 10)
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)
Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)
Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis””. (Liber Ieremiae 22, 9)
Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 2)
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)
sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)
De longe Dominus apparuit mihi: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. (Liber Ieremiae 31, 3)
Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi, et somnus meus dulcis mihi. (Liber Ieremiae 31, 26)