Fundar 1036 Resultados para: Deo
Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo. (Liber Ecclesiasticus 50, 18)
Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. (Liber Ecclesiasticus 50, 19)
et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. (Liber Ecclesiasticus 51, 9)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
“Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra”. (Liber Isaiae 7, 11)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Et cum dixerint ad vos: “Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis?”. (Liber Isaiae 8, 19)
Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum esurierit, irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet sursum (Liber Isaiae 8, 21)
Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. (Liber Isaiae 15, 7)
Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth. (Liber Isaiae 16, 11)
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum”. Et respondit et dixit: “Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram”. (Liber Isaiae 21, 9)
Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)