Mosaico decorativo

Fundar 1036 Resultados para: Deo

  • sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 4)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera”. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. (Liber II Paralipomenon 24, 16)

  • Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat. (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: “Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?”. (Liber II Paralipomenon 25, 15)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • restiterunt regi atque dixerunt: “Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo”. (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)

  • Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro? (Liber II Paralipomenon 28, 10)

  • Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 29, 7)

  • Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. (Liber II Paralipomenon 29, 10)

  • Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 30, 1)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina