Fundar 1501 Resultados para: Dei
Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
Et accedens tentator dixit ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)
Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)