Fundar 1501 Resultados para: Dei
Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est, (Liber II Maccabaeorum 15, 32)
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. (Liber Proverbiorum 2, 5)
et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. (Liber Proverbiorum 2, 17)
Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea: (Liber Proverbiorum 7, 26)
Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus. (Liber Proverbiorum 15, 13)
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. (Liber Proverbiorum 25, 2)
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum. (Liber Proverbiorum 30, 5)
ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “Quis est Dominus?” aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)
Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)
Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)