Mosaico decorativo

Fundar 1501 Resultados para: Dei

  • et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiae: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei. (Liber Nehemiae 13, 7)

  • praecepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus. (Liber Nehemiae 13, 9)

  • Et egi causam adversus magistratus et dixi: “Quare dereliquimus domum Dei?”. Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)

  • Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in ministeriis eius! (Liber Nehemiae 13, 14)

  • Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)

  • Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea, (Liber Thobis 1, 12)

  • In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei, (Liber Thobis 3, 16)

  • et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori. (Liber Thobis 3, 17)

  • Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei. (Liber Thobis 4, 7)

  • Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui”. (Liber Thobis 4, 21)

  • Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse. (Liber Thobis 5, 4)

  • Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina