Fundar 1501 Resultados para: Dei
Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)
et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris; (Liber I Regum 2, 3)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)
Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. (Liber I Regum 3, 28)
“Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. (Liber I Regum 5, 17)
Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)
Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini, Dei Israel, (Liber I Regum 8, 17)
Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est; stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel. (Liber I Regum 8, 20)
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens: (Liber I Regum 12, 22)
Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum; (Liber I Regum 13, 1)
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “Apprehendite eum!”. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)
Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari iuxta signum, quod praedixerat vir Dei in sermone Domini. (Liber I Regum 13, 5)