Mosaico decorativo

Fundar 1501 Resultados para: Dei

  • Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “Est”; ideo et per ipsum “Amen” Deo ad gloriam per nos. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)

  • Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis. (Epistula II ad Corinthios 1, 24)

  • Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)

  • persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; (Epistula II ad Corinthios 4, 9)

  • Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “Credidi, propter quod locutus sum”, et nos credimus, propter quod et loquimur, (Epistula II ad Corinthios 4, 13)

  • Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)

  • Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina