Mosaico decorativo

Fundar 956 Resultados para: David Scriptor Fetus

  • Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae. (Liber I Paralipomenon 16, 43)

  • Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”. (Liber I Paralipomenon 17, 1)

  • Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”. (Liber I Paralipomenon 17, 2)

  • “Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; (Liber I Paralipomenon 17, 4)

  • Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; (Liber I Paralipomenon 17, 7)

  • Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber I Paralipomenon 17, 15)

  • Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum? (Liber I Paralipomenon 17, 18)

  • Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)

  • Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)

  • percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum. (Liber I Paralipomenon 18, 2)

  • Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina