Fundar 956 Resultados para: David Scriptor Fetus
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem; (Liber I Regum 15, 4)
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei. ( 6 ) (Liber I Regum 15, 5)
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. (Liber I Regum 15, 8)
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. (Liber I Regum 15, 11)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. (Liber I Regum 15, 24)
Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 51)
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)
Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber II Regum 8, 24)
Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 9, 28)
Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)
Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Regum 12, 22)
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, (Liber II Regum 14, 3)
