Mosaico decorativo

Fundar 956 Resultados para: David Scriptor Fetus

  • Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua!”. (Liber II Samuelis 20, 1)

  • Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem. (Liber II Samuelis 20, 2)

  • Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)

  • Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae et dixit: “Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab!”. (Liber II Samuelis 20, 11)

  • Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “Ecce, caput eius mittetur ad te per murum”. (Liber II Samuelis 20, 21)

  • Hira quoque Iairites erat sacerdos David. (Liber II Samuelis 20, 26)

  • Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • dixit ergo David ad Gabaonitas: “Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?”. (Liber II Samuelis 21, 3)

  • Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)

  • Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, (Liber II Samuelis 21, 12)

  • Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina