Fundar 956 Resultados para: David Scriptor Fetus
Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)
Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)
Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)
Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)
Et ait David Ethai: “Veni et transi”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. (Liber II Samuelis 15, 22)
Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. (Liber II Samuelis 15, 30)
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)
Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)
Et dixit ei David: “Si veneris mecum, eris mihi oneri; (Liber II Samuelis 15, 33)
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)
