Fundar 959 Resultados para: David And Goliath
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)
In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
“Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; (Liber I Paralipomenon 17, 4)
Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; (Liber I Paralipomenon 17, 7)
Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber I Paralipomenon 17, 15)
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum? (Liber I Paralipomenon 17, 18)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)