Fundar 515 Resultados para: Cumque
Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”. (Liber I Samuelis 20, 27)
Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; (Liber I Samuelis 20, 35)
et ait ad puerum suum: “Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. (Liber I Samuelis 20, 36)
Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius. (Liber I Samuelis 20, 41)
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24, 2)
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius, (Liber I Samuelis 26, 5)
Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, (Liber I Samuelis 26, 13)
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)