Fundar 3356 Resultados para: Cor
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)
Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Ait autem illi: “Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
At ille negavit coram omnibus dicens: “Nescio quid dicis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)