Mosaico decorativo

Fundar 3356 Resultados para: Cor

  • Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)

  • Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)

  • Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in sanguine tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 22)

  • ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 25)

  • In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)

  • ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia. (Prophetia Ezechielis 16, 39)

  • Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas, sicut vidisti. (Prophetia Ezechielis 16, 50)

  • Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 16, 60)

  • Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 61)

  • ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina