Fundar 3356 Resultados para: Cor
Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. (Liber Exodus 26, 5)
Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)
Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28, 2)
et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)
et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. (Liber Exodus 28, 29)
Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28, 40)
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. (Liber Exodus 29, 12)