Fundar 807 Resultados para: Contra
Post eum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam. (Liber Nehemiae 3, 30)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli; (Liber Nehemiae 3, 31)
et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. (Liber Nehemiae 4, 2)
Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. (Liber Nehemiae 4, 3)
et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)
Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. (Liber Nehemiae 9, 26)
Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. (Liber Thobis 11, 1)
et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. (Liber Iudith 2, 23)
Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. (Liber Iudith 2, 25)
Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae, (Liber Iudith 3, 9)
Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain, (Liber Iudith 4, 6)