Mosaico decorativo

Fundar 807 Resultados para: Contra

  • Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa. (Liber II Regum 17, 3)

  • unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)

  • Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? (Liber II Regum 18, 20)

  • Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel! (Liber II Regum 19, 22)

  • Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi et furorem tuum contra me; (Liber II Regum 19, 27)

  • percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Regum 21, 24)

  • “Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis”. (Liber II Regum 22, 13)

  • et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; (Liber II Regum 22, 19)

  • Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. (Liber II Regum 23, 26)

  • In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. (Liber II Regum 23, 29)

  • In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. (Liber II Regum 24, 1)

  • Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit, (Liber II Regum 24, 3)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina