Fundar 16 Resultados para: Conscientiam

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)

  • Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)

  • Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 25)

  • Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)

  • Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)

  • conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)

  • sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; (Epistula I ad Timotheum 1, 19)

  • in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, (Epistula I ad Timotheum 4, 2)

  • quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, (Epistula ad Hebraeos 9, 9)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina