Fundar 19 Resultados para: Confundantur
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)
Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: “Vos dii nostri”. (Liber Isaiae 42, 17)
Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. (Liber Ieremiae 17, 18)
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. (Prophetia Ezechielis 43, 10)
Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)