Fundar 296 Resultados para: Bonum Testis
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)
Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens. (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! (Liber Ecclesiasticus 20, 1)
Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. (Liber Ecclesiasticus 20, 4)
Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris. (Liber Ecclesiasticus 26, 4)
Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt. (Liber Ecclesiasticus 30, 27)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)