Fundar 94 Resultados para: Benedictus
Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. (Liber Deuteronomii 28, 3)
Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 4)
Benedictus eris et ingrediens et egrediens. (Liber Deuteronomii 28, 6)
De Gad ait: “Benedictus, qui dilatat Gad!Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. (Liber Deuteronomii 33, 20)
De Aser quoque ait: “Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. (Liber Deuteronomii 33, 24)
qui dixit matri suae: “Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli”. Cui illa respondit: “Benedictus filius meus Domino!”. (Liber Iudicum 17, 2)
Dixitque ei socrus: “Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui!”. Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: “Nomen viri est Booz”. (Liber Ruth 2, 19)
Cui respondit Noemi: “Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!”. Rursumque ait: “Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent”. (Liber Ruth 2, 20)
Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel (Liber Ruth 4, 14)
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)
Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)