Fundar 1158 Resultados para: Bellum Contra Moab Castra
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius; (Liber I Maccabaeorum 10, 53)
Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 75)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. (Liber I Maccabaeorum 11, 67)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso. (Liber I Maccabaeorum 11, 68)