Mosaico decorativo

Fundar 1158 Resultados para: Bellum Contra Moab Castra

  • Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)

  • Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)

  • Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)

  • Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (Liber Numeri 11, 3)

  • Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)

  • Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!". (Liber Numeri 11, 13)

  • Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra. (Liber Numeri 11, 30)

  • Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)

  • Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam (Liber Numeri 12, 1)

  • Iratusque contra eos abiit, (Liber Numeri 12, 9)

  • Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”. (Liber Numeri 12, 14)

  • Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina