Fundar 178 Resultados para: Ascendit
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; (Actus Apostolorum 25, 1)
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
Illud autem “ascendit” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? (Epistula ad Ephesios 4, 9)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)
Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer de fumo putei. (Apocalypsis Ioannis 9, 2)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)
Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 11)
Et iterum dixerunt: “Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 3)