Fundar 10534 Resultados para: Ad
Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. (Liber Leviticus 17, 10)
Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos. (Liber Leviticus 17, 12)
Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra. (Liber Leviticus 17, 13)
Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 18, 1)
“Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 2)
Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)
Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)
Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. (Liber Leviticus 18, 14)
Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. (Liber Leviticus 18, 18)
Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. (Liber Leviticus 18, 19)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 19, 1)