Fundar 10534 Resultados para: Ad
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
dicens: “Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “Quid solvitis pullum?”. (Evangelium secundum Lucam 19, 33)
Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. (Evangelium secundum Lucam 19, 35)
Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “Magister, increpa discipulos tuos!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 39)
dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
et aiunt dicentes ad illum: “Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 10)