Fundar 10534 Resultados para: Ad
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. (Liber Exodus 24, 9)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)
senioribus ait: “Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos”. (Liber Exodus 24, 14)
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 25, 1)
oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, (Liber Exodus 25, 6)
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. (Liber Exodus 25, 7)
Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)
Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; (Liber Exodus 26, 18)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)