Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. (Liber Ieremiae 48, 1)

  • Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. (Liber Ieremiae 48, 4)

  • Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 8)

  • Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)

  • Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. (Liber Ieremiae 48, 10)

  • Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Quomodo dicitis: “Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum”? (Liber Ieremiae 48, 14)

  • Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. (Liber Ieremiae 48, 19)

  • Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath (Liber Ieremiae 48, 21)

  • Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. (Liber Ieremiae 48, 27)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina