Fundar 10534 Resultados para: Ad
Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)
Et ait Dominus ad Moysen: “Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. (Liber Exodus 17, 5)
Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)
Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)
Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)
Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, (Liber Exodus 18, 1)
et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”, (Liber Exodus 18, 3)
alter vero Eliezer: “Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis”. (Liber Exodus 18, 4)
Venit ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei; (Liber Exodus 18, 5)
et mandavit Moysi dicens: “Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea”. (Liber Exodus 18, 6)