Fundar 10534 Resultados para: Ad
Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”. (Liber Exodus 8, 5)
Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. (Liber Exodus 8, 8)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 8, 12)
et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)
Quod si adhuc renuis et retines eos, (Liber Exodus 9, 2)
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)
Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum. (Liber Exodus 9, 7)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; (Liber Exodus 9, 8)
Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9, 13)