Fundar 10534 Resultados para: Ad
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 7)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. (Liber I Maccabaeorum 11, 13)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem. (Liber I Maccabaeorum 11, 21)