Fundar 10534 Resultados para: Ad
et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, (Liber I Maccabaeorum 8, 9)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; (Liber I Maccabaeorum 8, 10)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; (Liber I Maccabaeorum 8, 14)
“Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
“Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; (Liber I Maccabaeorum 8, 27)
et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)
Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. (Liber I Maccabaeorum 8, 30)
Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque””. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)
Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem; (Liber I Maccabaeorum 9, 3)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos”. (Liber I Maccabaeorum 9, 8)