Fundar 10534 Resultados para: Ad
Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo; (Liber Iob 14, 18)
Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. (Liber Iob 14, 20)
Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. (Liber Iob 15, 22)
Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. (Liber Iob 15, 26)
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)
Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi, (Liber Iob 16, 8)
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. (Liber Iob 16, 9)
Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. (Liber Iob 16, 11)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. (Liber Iob 16, 20)