Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)

  • et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini”. Fecerunt, ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)

  • et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)

  • Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)

  • Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)

  • Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42, 34)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42, 38)

  • consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”. (Liber Genesis 43, 2)

  • Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". (Liber Genesis 43, 3)

  • At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina