Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. (Liber I Samuelis 23, 5)

  • Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)

  • Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt”. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. (Liber I Samuelis 23, 8)

  • Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “Applica ephod”. (Liber I Samuelis 23, 9)

  • Et ait David: “Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. (Liber I Samuelis 23, 10)

  • Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo”. Et ait Dominus: “Descendet”. (Liber I Samuelis 23, 11)

  • Dixitque David: “Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul?”. Et dixit Dominus: “Tradent”. (Liber I Samuelis 23, 12)

  • Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)

  • Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)

  • Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? (Liber I Samuelis 23, 19)

  • Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis”. (Liber I Samuelis 23, 20)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina