Fundar 80 Resultados para: Achab

  • Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliae (Liber I Regum 18, 16)

  • Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)

  • Et ait Elias ad Achab: “Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est”. (Liber I Regum 18, 41)

  • Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)

  • Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)

  • Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)

  • Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. (Liber I Regum 19, 1)

  • Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem (Liber I Regum 20, 2)

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)

  • Et ait Achab: “Per quem?”. Dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum”. Et ait: “Quis incipiet proeliari?”. Et ille dixit: “Tu”. (Liber I Regum 20, 14)

  • Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina