1. pronuntians itaque Heliu etiam hæc locutus est

2. audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

3. auris enim verba probat et guttur escas gustu dijudicat

4. judicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

5. quia dixit Job justus sum et Deus subvertit judicium meum

6. in judicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato

7. quis est vir ut est Job qui bibit subsannationem quasi aquam

8. qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis

9. dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

10. ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

11. opus enim hominis reddet ei et juxta vias singulorum restituet

12. vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet judicium

13. quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est

14. si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

15. deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

16. si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

17. numquid qui non amat judicium sanare potest et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas

18. qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

19. qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum ejus sunt universi

20. subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

21. oculi enim ejus super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

22. non sunt tenebræ et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

23. neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in judicium

24. conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

25. novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

26. quasi impios percussit eos in loco videntium

27. qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias ejus intellegere noluerunt

28. ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

29. ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

30. qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

31. quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo

32. si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

33. numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim cœpisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

34. viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

35. Job autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

36. pater mi probetur Job usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

37. quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina