Liber I Regum, 20
1. porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam
2. mittensque nuntios ad Ahab regem Israël in civitatem
3. ait hæc dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuæ et filii tui optimi mei sunt
4. responditque rex Israël juxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea
5. revertentesque nuntii dixerunt hæc dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi
6. cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent
7. vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui
8. dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi
9. respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum
10. reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait hæc faciant mihi dii et hæc addant si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me
11. et respondens rex Israël ait dicite ei ne glorietur accinctus æque ut discinctus
12. factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam
13. et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus
14. et ait Ahab per quem dixitque ei hæc dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet prœliari et ille dixit tu
15. recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israël septem milia
16. et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant
17. egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria
18. at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut prœlientur vivos eos capite
19. egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur
20. et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus
21. necnon et egressus rex Israël percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna
22. accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te
23. servi vero regis Syriæ dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos
24. tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis
25. et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita
26. igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israël
27. porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram
28. et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus
29. dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israël de Syris centum milia peditum in die una
30. fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum
31. dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras
32. accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est
33. quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum
34. qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum
35. tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere
36. cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit
37. sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit
38. abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos
39. cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad prœliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima ejus aut talentum argenti adpendes
40. dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti
41. at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israël quod esset de prophetis
42. qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus
43. reversus est igitur rex Israël in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam