Found 90 Results for: pactum

  • ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9, 9)




  • statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9, 11)

  • eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)

  • dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium (Liber Genesis 17, 4)

  • et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17, 7)

  • dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (Liber Genesis 17, 9)

  • hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum (Liber Genesis 17, 10)




  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum (Liber Genesis 17, 13)

  • masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit (Liber Genesis 17, 14)

  • et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)

  • pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)

  • si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19, 5)




“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina