Mosaico decorativo

1. canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est

1. Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.

2. dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis

2. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3. ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum

3. Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum.

4. quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current

4. Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic current.

5. sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium

5. Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.

6. a facie ejus cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam

6. A facie eius cruciabuntur populi, omnes vultus candentes.

7. sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis

7. Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.

8. unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur

8. Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione.

9. urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur

9. Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.

10. a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum

10. A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.

11. et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum

11. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum?

12. nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et in fletu et in planctu

12. “Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu;

13. et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multæ misericordiæ et præstabilis super malitia

13. et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”.

14. quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro

14. Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?

15. canite tuba in Sion sanctificate jejunium vocate cœtum

15. Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum, sanctificate conventum, coadunate senes,

16. congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo

16. congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17. inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum

17. Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”?

18. zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo

18. Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo.

19. et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus

19. Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20. et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem ejus contra mare orientale et extremum ejus ad mare novissimum et ascendet fetor ejus et ascendet putredo ejus quia superbe egit

20. Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.

21. noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret

21. Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est.

22. nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam

22. Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.

23. et filii Sion exultate et lætamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem justitiæ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

23. Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius.

24. et implebuntur areæ frumento et redundabunt torcularia vino et oleo

24. Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;

25. et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos

25. et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.

26. et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum

26. Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27. et scietis quia in medio Israël ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in æternum

27. Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”.

28. et erit post hæc effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ senes vestri somnia somniabunt et juvenes vestri visiones videbunt

28.

29. sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum

29.

30. et dabo prodigia in cælo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi

30.

31. sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

31.

32. et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

32.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.