Mosaico decorativo

1. Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.

1. Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos.

2. Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

2. Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo,

3. Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo.

3. et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

4. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.

4. Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum;

5. Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.

5. unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.

6. Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive

6. Dixerunt ergo viri illi: “Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui”.

7. consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.

7. Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “Darie rex, in aeternum vive!

8. Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.

8. Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.

9. Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

9. Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet”.

10. Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

10. Porro rex Darius signavit edictum et decretum.

11. Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obscerantem Deum suum.

11. Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.

12. Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet.

12. Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.

13. Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.

13. Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”.

14. Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.

14. Tunc respondentes dixerunt coram rege: “Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”.

15. Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.

15. Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.

16. Tunc rex præcepit et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.

16. Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari”.

17. Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem.

17. Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”.

18. Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

18. Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

19. Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit

19. Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo.

20. appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?

20. Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit;

21. Et Daniel regi respondens ait Rex in æternum vive

21. appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”.

22. Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci.

22. Et Daniel regi respondens ait: “Rex, in aeternum vive!

23. Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

23. Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci”.

24. Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

24. Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

25. Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra PAX vobis multiplicetur.

25. Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

26. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum.

26. Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!

27. Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caëlo, et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum.

27. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum;

28. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.

28. ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum”.

29.

29. Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.