Mosaico decorativo

1. fuit illo tempore Jepthæ Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad

1. Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.

2. habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant ejecerunt Jepthæ dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es

2. Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”.

3. quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur

3. Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo.

4. in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël

4. In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.

5. quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Jepthæ de terra Tob

5. Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob.

6. dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon

6. Dixeruntque ad eum: “Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon”.

7. quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et ejecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi

7. Quibus ille respondit: “Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi”.

8. dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad

8. Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad”.

9. Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester

9. Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”.

10. qui responderunt ei Dominus qui hæc audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus

10. Qui responderunt ei: “Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus”.

11. abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha

11. Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.

12. et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam

12. Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”.

13. quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam

13. Quibus ille respondit: “Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam”.

14. per quos rursum mandavit Jepthæ et imperavit eis ut dicerent regi Ammon

14. Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon:

15. hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon

15. “Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon.

16. sed quando de Ægypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades

16. Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades;

17. misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades

17. misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades

18. et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab

18. et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.

19. misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium

19. Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”.

20. qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat

20. Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat.

21. tradiditque eum Dominus in manu Israël cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius

21. Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius,

22. et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem

22. universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem.

23. Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus

23. Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius?

24. nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

24. Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem.

25. nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum

25. Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?

26. quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis

26. Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?

27. igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon

27. Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon”.

28. noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Jepthæ quæ per nuntios mandaverat

28. Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat.

29. factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

29. Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon.

30. votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

30. Votum autem vovit Domino dicens: “Si tradideris filios Ammon in manus meas,

31. quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino

31. quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”.

32. transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus

32. Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius.

33. percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël

33. Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.

34. revertenti autem Jepthæ in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos

34. Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.

35. qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero

35. Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”.

36. cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

36. Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”.

37. dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis

37. Dixitque ad patrem: “Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis”.

38. cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus

38. Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.

39. expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est

39. Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est,

40. ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor

40. ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.