Liber II Samuelis, 23
1. hæc autem sunt verba novissima quæ dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Jacob egregius psalta Israël
1. Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel.
2. spiritus Domini locutus est per me et sermo ejus per linguam meam
2. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
3. dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei
3. Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei
4. sicut lux auroræ oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra
4. est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”.
5. nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
5. Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare?
6. prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi quæ non tolluntur manibus
6. Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus;
7. et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensæ conburentur usque ad nihilum
7. et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur”.
8. hæc nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
8. Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
9. post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium
9. Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
10. cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda
10. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11. et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
11. Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12. stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
12. stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13. necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
13. Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
14. et David erat in præsidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem
14. Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15. desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem juxta portam
15. Desideravit igitur David et ait: “O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!”.
16. inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
16. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17. dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi
17. dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18. Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus
18. Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
19. et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat
19. et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20. et Banajas filius Jojada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
20. Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21. ipse quoque interfecit virum ægyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Ægyptii et interfecit eum hasta sua
21. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22. hæc fecit Banajas filius Jojadæ
22. Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23. et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto
23. Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24. Asaël frater Joab inter triginta Eleanan filius patrui ejus de Bethleem
24. Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
25. Semma de Arari Helica de Arodi
25. Samma de Harod, Elica de Harod,
26. Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
26. Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27. Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
27. Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28. Selmon Aohites Maharai Netophathites
28. Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29. Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
29. Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
30. Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
30. Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31. Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
31. Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32. Eliaba de Salboni filii Jasen Jonathan
32. Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33. Semma de Horodi Hajam filius Sarar Arorites
33. Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34. Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
34. Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35. Esrai de Carmelo Farai de Arbi
35. Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36. Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
36. Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37. Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ
37. Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38. Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
38. Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39. Urias Hettheus omnes triginta septem
39. Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem.
