Mosaico decorativo

1. cumque hæc fuissent rite celebrata egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Juda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas

1. Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.

2. Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

2. Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis castrorum Domini.

3. pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi

3. Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.

4. præcepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini

4. Praecepit etiam populo habitanti Ierusalem, ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.

5. quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt

5. Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter.

6. sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos

6. Sed et filii Israel et Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt acervos plurimos.

7. mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos

7. Mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos.

8. cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israël

8. Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel.

9. interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita jacerent acervi

9. Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita iacerent acervi.

10. respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis

10. Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: “Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis”.

11. præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini quod cum fecissent

11. Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent cellas in domo Domini. Quod cum fecissent,

12. intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus

12. intulerunt tam donationem quam decimas et quaecumque sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus,

13. post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant

13. post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei.

14. Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ præpositus erat his quæ sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum

14. Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima.

15. et sub cura ejus Eden et Meniamin Hiesue et Samejas Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque majoribus

15. Et sub cura eius Eden et Beniamin, Iesua et Semeias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis tam maioribus quam minoribus in divisionibus suis,

16. exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas

16. dummodo recensiti essent mares ab annis tribus et supra, cuncti qui ingrediebantur templum Domini, ut singulorum dierum ministeria observarent iuxta divisiones suas.

17. sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas

17. Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas.

18. universæque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant præbebantur

18. Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes.

19. sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis

19. Porro pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter Levitas.

20. fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo

20. Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo.

21. in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

21. Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.