Liber Ieremiae, 2
1. et factum est verbum Domini ad me dicens
1. Et factum est verbum Domini ad me dicens:
2. vade et clama in auribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuæ quando secuta me es in deserto in terra quæ non seminatur
2. “Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur.
3. sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
3. Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus.
4. audite verbum Domini domus Jacob et omnes cognationes domus Israël
4. Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel.
5. hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt
5. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt?
6. et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
6. Et non dixerunt: “Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?”.
7. et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
7. Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem.
8. sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
8. Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt.
9. propterea adhuc judicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
9. Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo.
10. transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est hujuscemodi
10. En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi:
11. si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
11. si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest.
12. obstupescite cæli super hoc et portæ ejus desolamini vehementer dicit Dominus
12. Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus.
13. duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquæ vivæ ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas
13. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
14. numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam
14. Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones
15. super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis
15. et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis.
16. filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem
16. Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem.
17. numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam
17. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam?
18. et nunc quid tibi vis in via Ægypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
18. Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis?
19. arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
19. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum.
20. a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix
20. A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix.
21. ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
21. Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?
22. si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
22. Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
23. quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas
23. Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas.
24. onager adsuetus in solitudine in desiderio animæ suæ adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quærunt eam non deficient in menstruis ejus invenient eam
24. Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.
25. prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo
25. Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”.
26. quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum
26. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum
27. dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suæ dicent surge et libera nos
27. dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”.
28. ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda
28. Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda.
29. quid vultis mecum judicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus
29. Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus.
30. frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator
30. Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.
31. generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te
31. O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”?
32. numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciæ pectoralis suæ populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
32. Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
33. quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
33. Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas,
34. et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quæ supra memoravi
34. et in fimbriis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes invenisti eos; sed in omnibus his
35. et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
35. dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”.
36. quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Ægypto confunderis sicut confusa es ab Assur
36. Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria.
37. nam et ab ista egredieris et manus tuæ erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum
37. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis.
